monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 3
Hanc itaque primam caussam apud vos collocamus , iniquitatem odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines, quod ignorant etiamsi res mereretur odium? Tunc etenim meretur , cum cognoscitur, an mereatur.